Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
miserius quam omnino numquam fuisse? ita,
qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt,
et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri
fuimus ante quam nati. ego autem non commemini,
ante quam sum natus, me miserum; tu si meliore1 memoria es, velim scire, ecquid de te recordere.2
Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non
sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.3 [p. 224]
Esse ergo eos dicis.
Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse.
Pugnantia te loqui non vides? quid enim tam pugnat, quam non modo4 miserum, sed omnino5 quicquam
esse, qui non sit? an tu egressus porta Capena cum
Calatini6 Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra
vides, miseros putas7 illos?
Quoniam me verbo premis,8 posthac non ita dicam,
miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia
non sint.9
Non dicis igitur: “miser est M. Crassus”10, sed tantum: “miser M. Crassus”?
Ita plane.
Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse! an tu dialecticis ne11
imbutus quidem es?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.